THURRAS

THURRAS
THURRAS
Assyriorum Rex Nino successit, Boli filio. Hic quod egregius bellator esset, Deus habitus et Mars dictus est; quemadmodum ante ipsum Nimrodus ac Ninus idem post mortem nomen eundemque cultum sustinuerunt, Suid. in Θούῤῥας. Hinc Fasti Siculi seu Chronicon Alexandrinum, Μετὰ δὲ Νίνον, inquit, ἐβασίλευϚεν Α᾿ςςυρίων Θούῤῥας ὀνόματι, ὅν τίνα μετωνόμασεν ὁ τούτου πατὴρ Ζάμης ἐκ τῆς Ρ῾έας ἀδελφὸς Α῎ρεα, εἰς ὄνομα τȏυ πλάνητος ἀςέρος, Post Ninum Assyriis imperavit Rex nomine Thurras, cui Pater Zames, idemque ex Rhea frater, Martis nomen indidit a Planeta eius nominis. Ubi pro Zames, reponit Vossius Ζάνης sive Ζὰν, quae est inter veteres Iovis appellationes: Primitus vero idem Iuppiter ac Mars, imo et Sol, ut idem pluribus ostendit. Subicit dein idem Chronicon, Thurram hunc fuisse πικρὸν πολεμιςην`, acrem bellatorem, cumque Arctoas paterno Imperio plagas addidisse: Nempe, vel eo colonos miserit, vel, qui eo migrâssent, adegerit, ut se Dominum Principemque agnoscerent. Postea indicat, hunc Thurram non solum Martem creditum; sed etiam vocatum fuisse Baal, sive Belum. Sic enim subiungit: ᾥτινι Α῎ρει ἀνέςησαν τρώτην ςήλην οἱ Α᾿ςςύριοι καὶ ώς θεὸν προσεηυνουν αὐτὸν, καὶ ἕως τῆς νυν̑ν καλοῦσι περϚιςὶ τὸν Βαὰλ θεὸν, ὅ ἐςι μεθερμενευόμενον Α῎ρης, πολέμων θεὸς, Cui Marti primam Assyrii columnam constituêre eumque velut Deum venerati sunt, et hactenus eum voce Persicâ nuncupant, Baalem Deum: quod si transferatur, fuerit Mars bellorum Deus. Ubi pro θεὸν suspicatur Vossius positam fuisse aliquam Orientis vocem, quae beilum notaret: ut si Hebr. dixisset Gap desc: Hebrew hoc est, Dominus bellorum, quod optime conveniret cum eo, quod tranfertur πολέμων θεόν. Sane etiam Deus Hebraeis vocatur Gap desc: Hebrew, Dominus Exercituum. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. ac progr. Idolol. l. 1. c. 16. etc. 24. sub finem, ut et in voce Thuras. Adde Salmas. ad Solin. p. 1235.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Mars — MARS, Martis, Gr. Ἄρης, εως, (⇒ Tab. X. & ⇒ XII.) 1 §. Namen. Den lateinischen Namen dieses Gottes führen einige von Mas, maris, her, weil das Mannsvolk eigentlich zum Kriege erfordert werde; oder auch von dem sabinischen Worte Mamers, welches… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • DII — ingenii ab Unius notitia exerrantis figmentum, tot fuêre apud Gentiles, quot deprehendêrunt vel usui suo, vel terrori, vel admirationi apta instrumenta; omisso Eo, qui solus horum Auctor, naturâ suâ invisibilis, per visibilia haec sua opera ipsis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NIMROD — Ναβρώδης Iosepho, qui sic de eo Iud. Ant. l. 1. c. 5. Ἐξῇρε δὲ αὐτοὺς πρός τε ὕβριν τοῦ Θεοῦ καὶ καταφρόνησιν ὁ Ναβρώδης, ὠς ὑιωνὸς μὲν ὤν Χάμου τοῦ Νώχου, τολμηρὸς δὲ καὶ κατὰ χεῖρα γενναῖος, ἔπειθεν αὐτοὺς μὴ τῷ Θεῷ διδόναι τὸ δἰ ἐκεῖνον… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • THURAS — sive Thurras, inter Deos ab Assyriis relatus, et Mars dictus. Vide Suidam in voce Θούρας …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”